PETRUS Pithoeus

PETRUS Pithoeus
PETRUS Pithoeus
Gallus, de re literaria optime meritus, inter alia Capitularia primus edidit. Cum enim Ioh. Tilius, de restituendis Capitularibus sollicitus, morte peremptus institutum perficere non potuisset, paucis solum foliis post obit um eius editis, quibus usi sunt recognitores et emendatores Gratiani: Perfecit opus ex pluribus exemplaribus Pithoeus, et praeteritô saeculô A. 88. cum Glossario vocum obscurarum, in Capitularibus repertarum, Lutetiae edidit, quod ibidem recusum est A. C. 1603. Licet enim Pithaei nomen editio non praeferat, attamen ex Miraeo Bibliothec. Eccl. et Sirmondo Praef. ad Capitala Caroli Calvi, discimus, eum edidisse et praefationem praemisisse. Sed et sub eius nomine citat Iustellus praefationem istam, in fine praefat, quam codici Con. Eccl. Un. praemisit, ubi de Capitularibus adserit, omnia in iis fere desumpta esse ex Codice Canonum Ecclesiae Romanae et Isidori Collectione. Vide Mastricht Histor. Iuris Eccles. num. 207. ut et in voce Pithoeus..

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Petrus Pithoeus — Pierre Pithou (* 1. November 1539 in Troyes; † 1. November 1596 in Nogent sur Seine), auch Petrus Pithoeus, war ein französischer Anwalt und Gelehrter. Die zweite Satyricon Ausgabe von Pierre Pithou, Paris 1587 (Exemplar Th. Völker, Berlin) Im… …   Deutsch Wikipedia

  • PITHOEUS — Petrus, Trecensis. Discipulus Turnebi et Cuiacii, brevi Magistros aequavit: ab Henrico III. magnis muneribus adhibitus, postmodum multum momenti attulit, ad Lutetiam sub obsequium legitimi sui Regis, Henriri IV. redigendam. Inde peste saeviente… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lex Visigothorum — Titelblatt einer in Spanien erschienenen Ausgabe des Liber Iudicum aus dem Jahre 1600 mit den Leges Visigothorum. Leges Visigothorum (Gesetze der Westgoten) sind ein nicht zeitgenössischer Sammelbegriff für die zahlreichen westgotischen… …   Deutsch Wikipedia

  • CAPITULARE — Graece Κεφάλαιον, scriptum est capitulis distinctum, quâ voce notabnt olim Leges imprimis Regum, seu Legum harum codicem, per capitula seu sectiones distinctum digestumque. Vide infta Leges. Hinc κεφαλαιώδεις τύποι, Capitularia istiusmodi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Persius — Persius, in full Aulus Persius Flaccus (Volterra, 34 62), was a Roman poet and satirist of Etruscan origin. In his works, poems and satires, he shows a stoic wisdom and a strong criticism for the abuses of his contemporaries. His works, which… …   Wikipedia

  • Pierre Pithou — (November 1, 1539 ndash; November 1, 1596), was a French lawyer and scholar. He is also known as Petrus Pithoeus.He was born at Troyes. From childhood he loved literature, and his father Pierre encouraged this interest. Young Pithou was called to …   Wikipedia

  • Leges Visigothorum — Titelblatt einer in Spanien erschienenen Ausgabe des Liber Iudicum aus dem Jahre 1600 mit den Leges Visigothorum. Leges Visigothorum (Gesetze der Westgoten) sind ein nicht zeitgenössischer Sammelbegriff für die zahlreichen westgotischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Pierre Pithou — (* 1. November 1539 in Troyes; † 1. November 1596 in Nogent sur Seine), auch Petrus Pithoeus, war ein französischer Anwalt und Gelehrter. Die zweite Satyricon Ausgabe von Pierre Pithou, Paris 1587 (Exemplar Th. Völker, Berlin) Im Jahr 1560 wurde… …   Deutsch Wikipedia

  • Gens Calpurnia — Para otros usos de este término, véase Calpurnia (desambiguación). Moneda con el perfil del emperador Galba, padre adoptivo de Lucio Calpurnio Pisón Frugi Liciniano. La gens Calpurnia ( Familia Calpurnia ) fue una familia plebeya de Roma, que… …   Wikipedia Español

  • Федр — У этого термина существуют и другие значения, см. Федр (значения). Федр (лат. Phaedrus, ок. 20 до н. э. в Македонии  ок. 50 н. э.)  римский баснописец. Переводил басни Эзопа и подражал им. Содержание 1 Биография 2 …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”